CALCANDI hostium vel corpora vel cadavera ritus

CALCANDI hostium vel corpora vel cadavera ritus
CALCANDI hostium vel corpora vel cadavera ritus
in signum plenae de illis victoriae reportatae, usitatus olim. Spartian. in Severo, c. 11. Equum praeterae, ipse residens super Albini cadaver egit, expavescentemque admonuit, ut effrenatum audacter proteret. Quo alludens Propert. l. 1. El. 1. v. 1.
Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis,
Et caput impositis pressit amor pedibus:
a puella se captum, ab amore triumphatum, indigitat. Statius in Equo max. Domitiani, l. 1. Sylv. 1. v. 51.
Aenea captivi crinem terit ungula Rheni.
Claudianus item, de 6. Consulat. Honor. v. 648.
Colla triumphati conculcat Honorius Istri.
Nempe corporis calcandi mos plerumque in hoc compendium cogebatur, ut in collum tantum pes poneretur. Mich. Glycas Annal. Tom. 4. de Diogene, Diogenes Imperator in hostium denique potestatem venit, vinctusque ad Sultanum ducitur. Ille soliô suô desiliens, pro more calcatâ Diogenis cervice, cum de terra erigit, amanterque complectitur. Unde videmus, necessariam habitam ad plenae victoriae usurpationem hanc calcationem, etiamsi animô crudeli non fieret. Et Eutropius de Valeriano l. 9. c. 6. Valerianus Imperator captus apud Persas ignobili servitute consenuit. Nam quamdiu vixit Rex eiusdem provinciae, incurvatô eô, pedem cervicibus imponens solitus erat equum conscendere. Quae tamen posteriora verba assuta aliunde sunt, cum melioribus Eutropii codicibus non insint, neque a Graeco transsatore Paeanio agnoscantur. Victorini, seu Victoris Iunioris ista potius fuerint, apud quem eadem leguntur. Sed et orosius de conculcatione assentitur, l. 7. c. 22. Gotfridus item Viterbiensis in Chron. et Ioh. Tzetza Chiliad. 2. cum ait,
Τὸν Π῾ωμαίων ἄνακτα ἡττήσουσιν οἱ Πέρσαι,
Τρακήλῳ δὲ πατήσουσιν, ο̈ια δεδουλωκότες.
Vide quoque Gerbertum Ep. 18. Sibyllam apud Lactant. l. 7. c. 18. Aelian. Variar. l. 10. c. 22. Virgilium comra Eutychem l. 1. Alios Imo et in Sacris, vestigia moris huius. Ita enim legimus Iosuae c. 10. v. 24. Cumque Reges ad eum captivi perducti forent, omnes vocavit Israelitas, aitque exercitus principibus: ite, pedibus calcate colla istorum Regum. Vide quoque Psalm. 110. v. 1. et 1. Cor. 15. v. 27. Cuius ignominiae memoria ut ad posteros quoque perduraret, statuas ita effictas, legimus apud Pausaniam. Quam in rem pulchre Prudentius in Symmachum l. 2. v. 555.
Frustra igitur currus summa miramur in arce
Quadriiuges, stantesque duces in curribus altis,
Fabricios, Curios, hinc Drusos, inde Camillos,
Sub pedibusque ducum captivos, poplite flexô.
Ad iuga depressos, manibusque in terga revinctis,
Et suspensa gravi telorum fragmina truncô.
Si Brennum, Antiochum, Persen, Pyrrhum, Mithridaltem?
Flora, Ceres, Matuta et Laurentina subegit.
Etiam picturis idem repraesentatum, exemplum docet pene Auctoribus perniciosum, apud Scriprorem Exppeditionis in Asiam Friderici I. ipsi coaevum: Dum haec agerentur apud Adrianopolim, qui erant in urbe Philippopoli, iam circa remotiores partes terris et urbibus subiugatis, regionem Granitz ingressi sunt. Ubi, quoniam in picturis Templorum atque aedium viderunt Graecorum imagines equitando peregrinorum cervicibus insidere, totam terram praedâ et incendiô vastaverunt. Cuiusmodi conculcationis nomine, vovebatur hostium cervices sive regua sub pedibus suorum videre Principum. Ut Corippus l. i. v. 60.
Barbara Romanos augebunt bella triumfos,
Regnaque sub vestris venient fortissima plantis.
Et de pictura. Idem ibid. v. 248.
Ipsum autem in media victorem pinxerat aula
Effera Wandalici colla Tyranni etc.
Vide Casp. Barthium Animadversion. ad Statium Thebaid. l. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”